CARDUUS

CARDUUS
I.
CARDUUS
Gall. Chardon, vel Nostre Dame de Chardon,
Ordo militaris, institutus a Ludovico II. cognomine Bono, Duce Borboniô, A. C. 1370. Numerus equitum 26. quorum cingulo caeruleo inscripta vox Esperance, i. e. Spes. Emblema Allen, Allen, i. e. Eamus una, ad serviendum Deo et patriam defendendam. Do cronvilla, Favynus, Morerius in diction. Histor.
II.
CARDUUS
herbae spinosae genus, quod in plures species dividitur. Absolute vero et per excellentiam cum Carduum dicunt Latini, de hortensi et sativo loquuntur, quem Siculi olim cactum, hodie cacozole; Latini quoque nonnumquam cactum, ut ad Tertullian de Pallio, Salmas. observat; Graeci κινάραν, Galli hodieque Articactum, appellant. Sed et Cardum Latinis dictum, docet Athenaeus, l. 11. την` λεγομένην κάρδον, et Capitolin. in Pertinac. c. 12. ubi lactueas et cardos memorat. Meminit eius Phlinius his verbis, l. 21. c. 16. Et cactos quoque in Sicilia tantum nascitur, suae proprietatis et ipsa, avius in terra serpunt caules, a radice emissi, lato foliô et spinoso. Caules vocant cactos, nec fastidiunt in cibis inveteratos quoque. Unum caulem rectum habent, quem vocant pternica, eiusdem suavitatis, sed vetustatis impatientem. Semen ei lanuginis, quam pappon vocant: quô detractô et cortice, teneritas similis cerebro palmae est: vocant ascaliam. Quae graphica est descriptio hodierni Articacti, Gall. Artichaut. Sed fallitur Plinius, cum sui generis esse et in Sicilia nasci tantum, scribit: Nam Carduus Romanorum et cactus Siciliae res eadem, ut supra vidimus, in voce Articactus, ubi in hanc rem plura. Id saltem hîc addo ad hunc locum, quod ille Ascaliam vocat, Athenaeo Ascaleron, Theophrasto Scalian, Appulis circa Hydruneum etiamnum Scalera vocari, ex Delechampio Not. ad Plin. Non plebeium suisse cibum, idem innuit alibi, cum ait, Mirum esse non licere pecori carduis vesci, non licet plebi. Unde valde priscis illis ganeonibus Cardui expetiti, et res erat maximi quaestus. Idem, l. 19. c. 8. Poterant videri dicta omnia, quae in prette sunt, nisi restaret res maximi quaestus, non sine pudore dicenda. Certum est quippe, carduos apud Carthaginem magnam Cordubamque praecipue sestertia sena milia, ut par eius reddere. Ubi Salmasius legit, sestertiûm sena milia e parvis reddere areis. Sunt autem areae hortorum πρασιαὶ Graecis, quarum quamvis quotannis sestertiûm sena milia, h. e. centenos quinquagenos praeter propter nostri nomismatis aureos, reddidisse notat. Addit modum colendi: Quoniam portenta quoque terrarum in ganeam vertimus, etiam ea quae refugiunt quadrupedes consciae. Carduos ergo duobus modis serunt, Autumno plantâ, et semine ante Nonas Martias, plantaeque ex co disponuntur ante Idus Novembres, aut in locis frigidis circa Favonium. Stercorantur etiam, si Diis placet, laetiusque proveniunt, condiunturque acetô melle dilutô, additâ laseris radice, et cumini, ne quis dies sine cardue sit. Vide quoque infra, in voce Cinara.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Carduus — Saltar a navegación, búsqueda ? Carduus Carduus nutans (Cardo) Clasificación científica …   Wikipedia Español

  • Carduus — Carduus …   Wikipédia en Français

  • Carduus — n. a genus of annual or perennial Old World prickly thistles. Syn: genus Carduus. [WordNet 1.5] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Cardŭus — (C. L.), Pflanzengattung aus der Familie der Compositae Cynareae Carduineae, 1. Ordn. der Syngenesle L., mit dachziegelförmigem Hüllkelche, zwitterlich röhrigen Blüthen, freien Staubfäden, behaartem Pappus, die Haare gezähnelt, an der Basis durch …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Cardŭus — L. (Distel), Gattung der Kompositen, ein und mehrjährige stachelige Kräuter mit meist herablaufenden, buchtig gezahnten oder siederspaltigen Blättern, meist purpurroten, selten weißen oder gelblichen Blütenköpfen, röhrigen Zwitterblüten und am… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Carduus — Cardŭus L., Distel, Pflanzengattg. der Kompositen, Kräuter mit stachligen Blättern. Mehrere Arten, bes. C. nutans L. (Bisamdistel), gemeine Unkräuter …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Carduus — nutans …   Wikipédia en Français

  • Carduus — Taxobox name = Carduus image width = 240px image caption = Carduus nutans (Musk Thistle) regnum = Plantae divisio = Magnoliophyta classis = Magnoliopsida ordo = Asterales familia = Asteraceae subfamilia = Carduoideae tribus = Cynareae genus =… …   Wikipedia

  • Carduus — Ringdisteln Alpen Distel (Carduus defloratus) Systematik Unterklasse: Asternähnliche (Asterdae) …   Deutsch Wikipedia

  • Carduus — noun genus of annual or perennial Old World prickly thistles • Syn: ↑genus Carduus • Hypernyms: ↑asterid dicot genus • Member Holonyms: ↑Compositae, ↑family Compositae, ↑Asteraceae, ↑ …   Useful english dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”